Hľadaný výraz: Lk 3,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. 5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”.

1

mail   print   facebook   twitter